Psalms 91

1psalmus cantici in die sabbati 2bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 3ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte 4in decacordo et in psalterio in cantico in cithara 5quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo 6quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae 7vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud 8germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum 9tu autem Excelsus in aeternum Domine 10ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem 11et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi 12et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea 13iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 14transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 15adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt 16adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
Copyright information for Vulgate_HebPs